Elenco news [ Torna indietro ]

News pubblicata il 29/10/2008

News europa n.3

Sunt enim frumenti divisa genera: aliud est spissum et grave et frangi difficile, coloris exterius crocei, interius vero al(bi), superficie lene et lucidum, aliud rarum et leve, frangi facile, interiora eius albissima, superficie non lene. Farina et medulla primitus ex substantia sui corticem vincit et furfurem. Hoc melius est faciende simile quam farine, nutrimentum eius plus, eiectio eius tarda, digestio dura et inobediens, ad confortationes membrorum et vires dandas magis valet quam ad sanitatis custodiam. Nam ad membrorum confortationem necessarius est cibus durus digeri et cicius dissolvi. Granum quod leve est et facile frangi, furfur et cortex exuberat et medulla; huius rei gratia ad nutrimentum corporis minus est aptum, ad dissolutionem facile. Ideoque ad sanitatis custodiam magis prevalet quam ad membrorum confortationem.


Frumentum vero aliud nascitur in terra crassa et pingui atque putribili quod pinguius et gravius in pondere, nutribiliusque existit, aliud in terra macra et sicca quod levius sicciusque existit in pondere et minus nutrit. Aliud nascitur in calida et sicca regione et minus est humidum, aliud in frigida et hu(mida) et magis est hu(midum), aliud in frigida et sicca et est ponderosum, medullam habet plurimam, cito digeritur et perfecte nutrit.